monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 51, 2
Haec ita acta sunt, ut locutus sum, in caritate Christi, quam te erga parvitatem nostram habere credebam: quanquam in monasterio ordinaverim, et non in paroecia, quae tibi subiecta sit. O vere benedicta Episcoporum Cypri mansuetudo et bonitas, et nostra rusticitas sensu tuo et arbitratu digna misericordia Dei. Nam multi Episcopi communionis nostrae et Presbyteros in nostra ordinaverunt provincia, quos nos comprehendere non poteramus, et miserunt ad nos Diaconos et Hypodiaconos, quos suscepimus cum gratia. Et ipse cohortatus sum beatae memoriae Philonem Episcopum, et sanctum Theoprepum, ut in ecclesiis Cypri, quae iuxta se erant, ad meae autem paroeciae videbantur ecclesiam pertinere, eo quod grandis esset, et late patens provincia, ordina rent Presbyteros, et Christi Ecclesiae providerent. Nunquam autem ego ordinavi Diaconissas, et ad alienas misi provincias, neque feci quicquam ut ecclesiam scinderem. Quid ergo tibi visum est, sic graviter intumescere et iactari contra nos pro opere Dei, quod in aedificationem, et non in destructionem fratrum factum est? Sed et illud vehementer admiratus sum, quod meis locutus es Clericis, asserens te per sanctum Presbyterum et Abbatem monachorum Gregorium mandasse mihi, ne quemquam ordinarem: et ego hoc pollicitus sim, dicens: Nunquid iuvenis sum, aut canones ignoro? Audi igitur veritatem in sermone Dei, me hoc nec audisse, nec nosse, nec istius sermonis penitus recordari. Suspicatus autem sum, ne forsitan inter multa, quasi homo oblitus essem: et ob hanc causam sanctum Gregorium sciscitatus sum, et Zenonem Presbyterum, qui cum eo est. E quibus Abbas Gregorius respondit, se hoc penitus ignorare. Zenon autem dixit, quia cum ei Presbyter Ruffinus nescio quae alia transitorie loqueretur, etiam hoc dixerit: Putasne aliquos ordinaturus est sanctus Episcopus ? et hucusque stetisse sermonem. Ego autem Epiphanius nec audivi quicquam, nec respondi. Unde, dilectissime, non te praeveniat furor, nec occupet indignatio, nec frustra movearis: et aliud dolens, te vertas ad alia, ut peccandi occasionem invenisse videaris. Quod Propheta devitans, Dominum precatur, dicens: 'Non declines cor meum in verba malitiae: ad excusandans excusationes in peccatis' .